monumenta.ch > Petrus Comestor > 142
Petrus Comestor, Historia scholastica, HISTORIA EVANGELICA., , CAP. CXLI. De signis quindecim dierum ante iudicium. <<<     >>> CAP. CXLIII. De vigilia ianitoris, et decem virginibus.

CAP. CXLII. Quod solus Pater novit diem iudicii, et de uno assumpto, et altero relicto. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Tunc subdit Iesus generalem admonitionem: « Attendite, ne graventur corda vestra curis huius saeculi, ne superveniat in vos dies illa repentina, sicut in diebus Noe et Lot repentinus interitus tulit nescientes. 2  De die autem illa et hora nemo scit, neque Filius, neque angelus, nisi solus Pater (Luc. XVII; Matth. XXIV; Marc. XIII). 3  » Hic exclamat Arius: Non sunt aequales, qui novit, et qui ignorat. 4  Hieronymus respondit in minori breviario super Psalmos: Humanitas Filii dicit se ignorare finem mundi. 5  Quod Gregorius in Registro quasi exponens ait: Novit Unigenitus Dei horam iudicii, sed non ex natura humanitatis. 6  Tamen etiam sic exponitur: Non novit, subaudi, nobis, quibus expedit incertos esse, ut sic vivamus quasi in proximo iudicandi. 7  Vel Filius hic dicitur adoptione. 8  « Tunc duo erunt in agro, » id est praelatorum, « quidam boni, quidam mali. 9  « Unus assumetur, » id est rapietur obviam Christo in aera, « et alter relinquetur, » id est non assumetur. 10  « Duae molentes in unum, una assumetur, et altera relinquetur. 11  » Quod de coniugatis dictum est, qui sunt in rota huius mundi. 12  « Duo in lecto, unus assumetur et alter relinquetur. 13  » Quod de contemplativis, sive speculativis intelligitur. 14  Et dixerunt ei: « Ubi, Domine, » scilicet assumentur? 15  Et respondit: « Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, » id est ubi erit Dominus in corpore, congregabuntur aquilae, id est sancti, resurgendo innovati.